BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Thyrsi » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 452

Pomponazzi, Pietro

De fato


tur animae immortales, optime hoc salvari potest. Quoniam
numerus animarum est finitus: infinitum enim in actu abhor-
ret natura; quare animae reiterato unientur. Et veluti vide-
mus in universo hoc quod terra fertilis nunc, postea est steri-
lis, et sic vicissitudinarie, et de magnis et divitibus fiunt
abiecti et pauperes, et sic discurrendo per universum ut
patet per historias. Nam vidimus Graecos dominari Barbaris,
et nunc Barbari dominantur Graecis, et sic discurrendo per
omnia reliqua. Quare verisimiliter videtur quod qui nunc
est rex aliquando erit servus, et e contra. Unde nulla videtur
esse inaequalitas simpliciter inter homines secundum istum
modum. Quod si dicatur: Si ego fui rex et nunc sum
servus, nonne recordarer? Certe argumentum est va-
num: Fui enim in utero matris meae, et tamen non recordor
me fuisse in utero matris meae; immo, hodie feci aliqua, et
nunc non recordor eorum. «Sagax enim natura omnibus
provisit pro meliori
». Quod si dicatur: Quis ludus est
iste? sic enim ponendo videtur opus Dei ludus esse. Verum
sic argumentans respondeat secundum aliorum opinionem
et maxime secundum Aristotelem: eadem est difficultas.
Immo, si qui recte consideraverit, et universum inspiciat,
videbit quod in universo non sunt nisi fatui et viri scelerati,
et multi qui habentur sapientes sunt aliis stultiores, et qui
habentur meliores multotiens sunt aliis deteriores. Certe
sapientia nostra insipientia est, et bonitas nostra nequitia.
Sufficit enim quod in caelo non reperiatur malitia; infra
autem globum Lunae, cum omnia tendant ad interitum,


pagina successiva »
 
p. 452