BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sophista » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 453

Pomponazzi, Pietro

De fato


fetida sunt et putrentia. Veluti enim in animali aliquae partes
sunt nobiles de necessitate et aliquae ignobiles, sic mundus
est unum animal et de necessitate habet ista sublunaria tan-
quam stercora. Unde veluti luminosum producit latitu-
dinem luminis a certo gradu usque ad non gradum,
sic et Deus producit universum. Unde non video rationem
naturalem demonstrantem adversus istam opinionem. Et
existimo secundum istam opinionem Deum non cognoscere
particularia, saltem generabilia et corruptibilia, nisi secun-
dum speciem, non autem secundum individuum; quoniam
difficile videtur Deum sic cognoscere et velle, tum quoniam
infinitum non videtur posse cognosci, tum quoniam videtur
hoc fieri non posse absque Dei mutatione; quanquam supra
aliter dixerimus. Verum hoc magis mihi placet.
Dico secundo quod cum sapientia humana quasi sem-
per sit in errore, neque homo ex puris naturalibus potest
attingere ad sinceram veritatem et praecipue archanorum
Dei, ideo in omnibus standum est determinationi Ecclesiae
quae a Spiritu Sancto regulatur. Quare cum Ecclesia damnet
fatum ut Stoici ponunt, ideo simpliciter ipsum habemus
negare et firmiter Ecclesiae credendum est. Quomodo
autem salvetur divina providentia cum libertate voluntatis
apud Christianos, visus est communis modus salvandi qui
nunquam a me fuit intellectus, sed mihi modus ille vi-
detur esse praestigiatorius et potius involutio et deceptio
quam enodatio et solutio. Ego autem posui alium mo-
dum qui mihi satisfacit; et si aliis satisfaciet, Deus laudetur
a quo, iuxta sententiam Iacobi, omne bonum procedit; si
vero non satisfaciet, mini imputetur in quo defectus est.
Scio autem absque dubio quod lucrum extrinsecum,


pagina successiva »
 
p. 453