BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Idyllia » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 55

Pomponazzi, Pietro

De fato


quas gravissime composuit in Libros Ethicorum, in
una quaestione tertii libri, sic respondere ad hanc nostram
rationem: Non sequi apud Aristotelem hoc, quoniam si Deus
de novo faceret vel fecisset mundum ipse fuisset mutatus.
Hoc autem est impossibile: sic enim non esset Deus. Quod
nanque mutatur est in potentia, cum motus sit actus entis in
potentia, III Phisicorum. Ast XII Metaphisicae, Deus est
actus purissimus: non igitur in potentia. Quod sequatur
sic ostenditur: Quoniam si Deus de novo faceret mundum,
cum agat intelligendo et volendo, Deus de novo vellet, cade-
ret itaque nova voluntas in Deo et sic potentia. Verum nos-
tra voluntas est mutabilis, ut notum est ex IX Metaphisicae:
quare hoc nihil inconvenit in nobis, quamquam illud sit
impossibile in Deo.
Sed proh immortalis Deus, quot sunt errores in hac
responsione! Imprimis omitto illud non sequi, scilicet: De
novo inducit ergo de novo vult, ut satis excellenter nostri
Christiani ostendunt; omitto, inquam, quoniam fortassis
apud Aristotelem sequitur. Sed volo tantum stare in
principiis ipsius Aristotelis.
Dico itaque istam rationem multipliciter peccare esse-
que purum deliramentum et dictum omnino remotum a
mente Aristotelis. Primo quidem quoniam Aristoteles
et Averrois ibi ex proposito dicunt de voluntate humana et
universaliter de omni voluntate quod non potest hoc nunc
velle nisi aliquod determinaverit ipsan ad sic velle; quae
determinatio non potest fieri nisi per alium motum. Am-


pagina successiva »
 
p. 55