BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Thyrsi » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 58

Pomponazzi, Pietro

De fato


per naturam sive per voluntatem, non potest diversa produ-
cere nisi secundum aliquam diversitatem existentem in in-
trinseco aut in extrinseco. Quare Averrois in commentis 8
et 15 ostendit esse fugam non proficientem, si illud vertatur
ad agens per voluntatem.
Praeterea si voluntas movet sine extrinseco, non igitur
dependet ab alio, nam sicut se habet ad operari, ita etiam
ad esse. At hoc falsum est. Igitur et quod dicitur. Huic
forte dicitur quod motus voluntatis dependet a Deo et a cau-
sis universalibus quae sunt ante ipsam, tanquam ab agen-
tibus concurrentibus ad omnem effectum hic inferiorem;
et veluti causa 2a et posterior dependet a prima et a priori.
Verum pro tanto dicitur actus voluntatis non impelli ab
extrinseco quoniam non impellitur tanquam ab aliquo
particulari agente. Sed hoc dato non minus habetur
quod intenditur. Stoici nanque ponunt voluntatem limitari
ex superioribus; quod manifestum est ex Dei providentia
et ex peritia astrorum et vaticinationibus. Non itaque eva-
ditur difficultas.
Sed forte dicitur illa superiora inclinare et disponere,


pagina successiva »
 
p. 58