BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Telesio, Bernardino - De rerum natura » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 73

Pomponazzi, Pietro

De fato


duci ultimata nisi in causam naturalem fataliter agentem
reducamus. Si nanque in voluntatem hoc referatur, stabunt
argumenta priora, quoniam voluntas non fertur nisi in bo-
num sibi ostensum. Quod tandem oportet reduci in causam
naturalem, nisi in infinitum procedamus; aut oportet dicere
voluntatem ferri in malum qua malum, quod tamen non
videtur intelligibile. Unde et partem oppositam fato non
minores angustiae circumstant quam partem affirmantem
fatum.
Quare dicitur Deum universum regentem et
ordinantem instituisse regulam quae neque variari neque
praeteriri potest: ut scilicet ad quosdam mala perpetrantes
fiant obiurgationes sive increpationes, et hoc fit tanquam
convenienter sequens ad illa mala quasi veluti punitio fuerit,
et tales increpationes tanquam causae praecedentes ad ali-
quos qui talia videntes vel audientes non committunt talia
male acta, licet non omnes sic faciant. Cur autem aliqui se
abstinent, aliqui vero non abstinent, ultimate reducitur in
Deum et fatum sic ordinantia. Quod si ulterius quaeri-
tur: Unde est quod Deus sic vult aliquos ex tali increpatione
abstinere et aliquos non? alia non est causa nisi quoniam sic
expostulat Dei natura et universi pulchritudo. Unde vide-
mus multa a Diis fieri quae nobis videntur esse extra ratio-
nem, iuxta illud: «Victrix causa Diis placuit sed victa Ca-
toni
». Pompeius quoque cum adversus patriam dimicaret
tulit triumphum, cum pro patria et iusta causa, succubuit.
Sic Diis placitum est neque in aliam causam referri potest.


pagina successiva »
 
p. 73