BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Gn » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 8

Pomponazzi, Pietro

De fato

Nam quia nec fato merita nec morte peribat
hoc est, morte non per naturam ei debita, sed violenta; et
Ovidius:
Est aliquid fatoque suo ferrove cadentem
Insolita moriens ponere corpus humo

fato suo, hoc est, morte sibi ex natura decreta
».
Tertia opinio est aliorum «quibus omnia quae fiunt,
fato videntur fieri, et his maxime quae a fortuna sunt ad-
versantur; in his autem quae ad agendum proposita sunt
recte agentes, seipsos rectorum actuum causas esse existi-
mant, quandoquidem haec non occurrissent quae occurre-
runt nisi haec potius egissent, quam illa, cum aeque et non
agendi facultatem haberent
». Haec autem tertia via
non videtur mihi differre a prima nisi quoniam declarat quo-
modo consilium nostrum et liberum arbitrium subiiciantur
fato, et quod fato fieri et consilio fieri non habent invicem
pugnantiam, quandoquidem et quod sic taliter consultemus
fato evenit, nisique sic consultaremus non evenisset quod
evenit, et praecipue in recto consilio. Hoc autem
distincte non ponebatur in prima via. Et fortassis quod
secundum primam viam dicendum est nostrum consilium
nihil esse quoniam sive consultemus sive non consultemus,
non minus evenit; quod tamen repugnat tertiae viae. Mi-
hique videtur quod prima via sit via vulgarium qui dicunt
nostra consilia nihil esse et esse ex toto vana; tertia vero
via est via Stoicorum et <Peripateticorum> dicentium sine
consilio res humanas non evenire et ipsa consilia esse etiam
fatalia. Quam opinionem infra Alexander intendit destruere.


pagina successiva »
 
p. 8