BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De febrium differentiis » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 80

Pomponazzi, Pietro

De fato


Cicero refert in libro De Deorum Natura, propter hoc aliquos
existimasse Deum non esse; si nanque esset, curaret et
gubernaret haec. Verum quae potest esse ista gubernatio
cum omnia videantur esse perversa? Aliqui vero propter
haec, quanquam concesserunt Deum esse, ipsum tamen
haec inferiora non curare affirmaverunt, veluti Epicurus et
qui eum sequuti sunt. Aliqui autem dixerunt Deum haec
curare, verum quoniam dimittit homines in sua potestate,
ideo tot incommoda et inordinata in universo conspicimus.
Sed ex superioribus hoc videtur esse impugnatum ex illis
tribus rationibus superius adductis videlicet quod minor
pars hominum habet usum rationis, neque illi qui habent
movent nisi moti; quare ibi videas. Unde fit si Deum
ponimus et ab ipso cuncta moveri affirmamus, ideo sic ali-
quos imperatores a natura facit, aliquos divites, et sic de
reliquis dispositionibus et contrariis his, non ex meritis,
sed ex ipso fato et ex natura universi sic disponente et exi-
gente; neque enim aliter esset universum. Unde non
aufertur Dei providentia, immo maxime augetur et extolli-
tur quandoquidem ad omnia concurrat, positione contraria
oppositum faciente, quoniam ponit liberum arbitrium
sine causa exteriori et Dei providentia. Unde argumentum
militat magis adversus eos quam adversus Stoicos.
Ad sextum autem cum quaerebatur quomodo cre-
dentes Deos esse colendos, si Deos colere ex fato denegatum
est, quomodo igitur credent colendos esse? Certe et ipsi
habent consimilem difficultatem solvere. Multi enim ne-
gantes fatum credunt Deos esse colendos et tamen oppo-
situm operantur, cum furantur, blasphemant, et sic de sin-
gulis. Quod si dicitur: Eis non denegatum est posse


pagina successiva »
 
p. 80