BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 81

Pomponazzi, Pietro

De fato


colere, sed non colunt ex sua mala voluntate. Verum iisdem
tormentis utendum est quibus et prius usi sumus, videlicet
quomodo possunt velle non colere cum existimant melius
esse colere quam non colere? et repetas ea quae supra dicta
sunt. Unde dicendum est quod nihil hoc inconvenit
quod aliqui credant Deos colendos esse, qui non possunt
tamen Deos colere, hoc natura fati exigente; qui enim
credunt Deos colendos et non colunt, non possunt colere,
fato actum impediente. Multi enim experiuntur in seipsis
quod credunt aliqua esse bona et tamen non possunt pro-
sequi. Unde dicitur de Medea:
... postquam ratione furorem
Vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas,
Nescio quis deus obstat'; ait...

Multi quoque cognoscunt furta et meretrices esse malas vel
aliquod huiusmodi et tamen non possunt resistere dolentque
quod non possint resisters. Quare dicitur de Amante:
Iuravi quotiens rediturum ad limina nunquam.
Cum bene iuravi pes tamen ipse redit.

Ad septimum autem cum dicebatur artem divinato-
riam poenitus tolli, nullius nanque esse proficui; non qui-
dem in malis quandoquidem evitari non possunt; neque
in bonis quoniam rei perfectionem diminuunt.
Ad quod dicitur ipsos sic opponentes respondere: Si
praenuntiationes malorum ideo a Diis datas esse hominibus
ut ea mala evitare possint et debeant? Cur igitur? Si Dii
ipsi propter hoc faciunt, possentne et ipsi Dii eos ab illis
malis removere sine tali praenuntiatione aut non? Si non,
non igitur secundum eos Dii sunt. Si possunt, cur sine tali-


pagina successiva »
 
p. 81