BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Epinomis » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 87

Pomponazzi, Pietro

De fato


dicta non sequi. Neque gloria et laus sunt de his quae vitare
possumus vel possumus non facere, sed sunt de his in quibus
et nos et Dii operantur, licet Dii principaliter, et nos ab
ipsis moti inevitabiliter tamen. Unde et patet ad alia duo
adducta in eadem parte, videlicet de persuasionibus Stoico-
rum et libris scriptis ut reliquos inducant. Quoniam Stoici
volunt persuasiones et rationes nedum conferre, verum esse
necessarias in his quibus fato datum est fidem praestare
dictis mediantibus persuasionibus et rationibus. Qui autem
fato dictis, vel quicquid sit illud, sine rationibus vel persua-
sionibus fidem praebent, nedum non sunt necessariae, im-
mo impossibile est per illas eis fidem praebere. Quod igitur
persuadeant vel scribant non aufert quod fatum sit vel [non]
credant esse fatum, quoniam sciunt in aliquibus res fieri fato
et persuasionibus, in aliquibus fato sed non persuasionibus.
Secundo ad idem dici posset non sequi: Facta contra-
dicunt dictis in aliquibus, ergo dicta sunt falsa. Patet hoc
in incontinentibus in quibus ratio est recta et operatio
mala. Unde Medea dicebat:
... video meliora proboque,
Deteriora sequor!...

Et Petrarca:
Io vedo il meglio ed al peggior m'appiglio.


pagina successiva »
 
p. 87