BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Augustinus, Aurelius - De civitate Dei » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 90

Pomponazzi, Pietro

De fato


mus ipsam esse immortalem, falsum credimus et post mor-
tem nihil mali sequitur; si vero anima est immortalis et
credimus ipsam esse mortalem, falsum credimus et post mor-
tem supplicium sequitur de hoc. Ergo absolute magis est
credendum animam esse immortalem quam mortalem;
quod minime tamen ipse voluit credere. Similiter: Si
sunt demones cruciantes post mortem illos qui eos esse
non crediderunt, et quis credat eos non esse, iste decipitur
et post cruciabitur; si vero non sunt demones et quis credat
eos sic esse, iste decipitur et post mortem non cruciabitur
a demonibus. Ergo magis credendum est demones esse et
post mortem cruciare non credentes quam credere demones
non esse; cum tamen Aristoteles et eum imitantes nolue-
runt talia credere. Neque Seneca Stoicus, ut patet in libro
De Consolatione ad Martiam, hoc voluit credere. Quare
si Alexander et Aristoteles solvent hoc argumentum, et nos
hoc tertium adductum solvemus.
Dicimus tamen: Ut nobis videtur, argumentum for-
tassis teneret ubi ambo contradictoria essent possibilia et
aequaliter dubia; verum si una pars est certa et necessaria,
et alia impossibilis, argumentum nullum est. Nam apud
Alexandrum impossibile est animam esse immortalem, cer-
tumque sibi erat ipsam esse mortalem. Apud etiam Aristo-
telem impossibile est esse demones. Quare cum una
conditionalium supponat impossibile, nihil mirum est si se-
quatur falsum. Unde et secundum Stoicos fatum non esse
est impossibile. Unde ratio procedit ex impossibili suppo-
sito, non autem ex possibili. Praeterea argumentum tan-
tum videtur probare fatum non esse esse eligibilius voluntati
quam fatum esse, dummodo non constaret de impossibilitate
(quanquam et voluntas feratur in impossibile), non autem
quod fatum non esse sit credibilius. Voluntas enim nostra
vellet nos non morituros sed intellectus non credit hoc.


pagina successiva »
 
p. 90