BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Thyrsi » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 100

Pomponazzi, Pietro

De fato


Ut existimo Alexander ad rationem sic responderet. Et haec
de primo.

II. Quantum ad secundum, dico quod sermo iste Ale-
xandri non videtur esse sanus, immo per totum corruptus et
peripateticis ipsis adversari.
Quod itaque primo dicit: Casualia et fortuita non con-
tineri sub Dei ordine et providentia, istud videtur incredibile
si Deum ponimus cunctaque gubernantem. Si nanque homo
ista cognoscit et scit quomodo fiant, quanto magis Deus!
Unde Aristoteles in I De Anima habet pro inconvenienti
nos scire discordiam et Deum ipsam ignorare. Quare Augu-
stinus octavis capitulis XVI et XXI De Civitate Dei derisit
eos qui negant ista habere finem et non esse a Deo facta.
Quodque dicebatur talia non habere causas, certe istud
videtur inintelligibile quod sint effectus et non habeant cau-
sas. Unde si non habent causas neque sunt effectus;
relative enim dicuntur causa et effectus. Quod si neque sunt
causa neque effectus, nihil sunt. Quod autem dicebatur
habere causas per accidens, veluti sunt et effectus per acci-
dens, certe firma ratione, ni fallor, superius ostensum est
quod nihil est adeo per accidens quod non sit et per se,
et in ordine ad aliquod non habeat causam per se. Nam
veluti supra ostensum est, naturales res defectibiles sunt
aliquando, unde ex quo tales sunt, natura ne incassum talem
potentiam dedisset, ex intentione apposuit impedimenta;
utrumque ergo intendit. Quomodo igitur respectu naturae
sic intendentis potest in universum esse praeter intentio-
nem? Non sunt etiam absque fine. Dicuntur nanque


pagina successiva »
 
p. 100