BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Thyrsi » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 105

Pomponazzi, Pietro

De fato


liter sic arguimus et de aliis. In impossibilibus autem talia
non conspicimus.
Ad tertium vero in quo Alexander contendebat osten-
dere multa fieri sine causa vel si causam habent, habent
solum per accidens, quare non necessariam; et quod in
naturalibus demonstrationes sunt ex posterioribus ad priora,
et non remeant: quoniam de omnibus his abunde diximus
in 2° proposito, ideo hic pertransimus.
Ad quartum vero in quo dicebatur: Falsum esse omne
praecedens esse causam posterioris. Huic dicitur illud dictum
non universaliter esse intelligendum. Certum enim est quod
Papa qui fuit iam mille annis nihil ad me attinet, nisi fuisset
causa alicuius mihi attinentis. Unde intelligitur de praece-
dente ordinato in subsequentem; qualire neque omnis
surrectio est causa cuiuscunque sessionis nisi sit in eodem
ordine et unius connexionis. Cumque dicebatur quod
una causa producit duo opposita, ostensum est illam non
esse causam praecisam et adaequatam, sive sit causa naturalis
sive voluntaria. Diciturque illud esse falsum et non posse
stare cum Aristotele quod nox praecedens non sit causa
diei subsequentis et sic successive; quoniam quamquam
Deus semper eodem modo se habens sit causa continua-
tionis motus et temporis, ut dicebatur in VIII Phisicorum,
tamen quod nunc sit dies non est nisi quoniam nox prae-
cessit, et nox non succedet nisi quoniam dies praecessit.
Nam nunc est dies, exempli gratia, et prius non erat
dies; oportet igitur, secundum Aristotelem, aliquam praece-
dere causam huius, quae non fit nisi per motum. Quare
secundum ipsum, motum de necessitate praecedit motus


pagina successiva »
 
p. 105