BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Idyllia » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 109

Pomponazzi, Pietro

De fato


destruere Deum. Hoc autem est falsum quo nihil falsius;
igitur et positio. Fortassis negabitur quod esset in
potestate hominum destruere speciem humanam. Sed
hoc probatur: Quoniam secundum Aristotelem, sol et homo
generant hominem; neque homo potest generari nisi ab
homine, secundum ipsum. Cum itaque quilibet homo po-
test se velle abstinere ab actu generativo, tandem homines
penitus destruerentur. Quare sequitur quod prius dicitur.
Amplius homo multotiens experitur in se ipso quod
non potest non velle aliqua, non potest non nolle alia;
quare velle et nolle non videntur esse in potestate sua.
Praeterea volumus multotiens aliqua cum prius decre-
verimus ea nolle et e contra; et si quis interrogaverit nos:
Quomodo istud voluisti cum decreveris noluisse? dicimus
nos nescire vel e contra. Unde videtur quod haec fato attri-
buantur. Quare Plutarchus in Vita Marci Bruti dicit: Deus
movet voluntates ut libet ei. Adhuc admodum difficile
videtur quomodo voluntas quae est in potentia aequali de-
terminet se; sic enim esset in actu et in potentia. Et multa
alia quae adduci solent, quae pro nunc relinquantur.

Caput quartumdecimum in quo continentur contenta
in quintodecimo capitulo Alexandri.


I. In quintodecimo capitulo Alexander exponit quam-
dam Stoicorum rationem et eam solvit. Dicitur in Rubrica:
«Exponitur ratio sumpta ex habitibus animi qua auferebant
liberum arbitrium et solvitur
».
Perstringendo igitur ab Alexandro dicta, ut mihi vi-


pagina successiva »
 
p. 109