BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 115

Pomponazzi, Pietro

De fato


Unusquisque tamen homo est felix in ordine ad bestias, si
bestiae felices dici possint.
Cumque ulterius dicebatur quod homo potest laudari
vel vituperari, si sit studiosus vel vitiosus, ratione actuum
subsequentium. Dicitur hoc esse verum, sed non alia ex
causa quam laudetur et vituperetur ratione operationum
praecedentium; in utrisque enim concurrunt et fatum, et
intellectus, et voluntas. Et cum postea dicebatur multos
operari contra virtutem, quamquam enim sint studiosi, ut
fatum redarguant: dicitur hoc esse possibile et de facto
fieri, minime tamen fatum redarguunt.
Et cum probabatur vates praecavere ab enuntiationibus
in quibus possunt redargui, certe dicam hic quod de Dia-
gora refert Cicero in libro De Natura Deorum. Hic Diago-
ras negavit esse Deos, cumque in Samothraciam venisset,
quidam eius amicus nomine Atheus fertur ei pictas
votorum tabulas ostendisse, eique dixisse: «Tu qui Deos
putas humana negligere, nonne animadvertis ex tot tabulis
pictis, quam multi votis tempestatem effugerint?» Ast ad
Atheum Diagoram sic respondisse ferunt: «Ita sit; illi autem
nusquam picti sunt qui naufragia fecerunt, et in mari perie-
runt.» Iterum idem cum ei naufraganti vectores adversa
tempestate timidi et perterriti dicerent, non iniuria sibi
illud accidere qui illum in eamdem navim recepissent,
ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantes quaesivit-
que, num etiam in iis navibus Diagoram vehi crederent.
Quare et ego dicam: Si multi redarguerunt vates quo-
niam non sequuta sunt praenuntiata a vatibus quoniam ipsi
opposita ad hanc intentionem fecerunt, cum igitur multi


pagina successiva »
 
p. 115