BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Metamorphoses » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 120

Pomponazzi, Pietro

De fato


certe rationi dissonum esse videtur. Nam unus homo certius
iudicat de eventibus futuris quam alter; immo reperiuntur
aliqui raro in hoc decepti. Ergo Deus videtur esse de his
certissimus et determinatus et non alternative. Secundo
quoniam hoc non testatur experimentis et rationibus, quo-
niam Dii multotiens eos petentes de determinata parte con-
tradictionis eis respondent; quod si Dii dicerent hoc fore
contingenter non ad petita responderent quandoquidem et
ipsi sic petentes illud sciebant. Unde Dii essent fallaces et
deceptores et enigmatici. Tertio quoniam sic prae-
terita et futura non omnia essent praesentia et aperta Deo,
quoniam si Deo sunt praesentia, sunt et determinata. Hoc
autem nedum videtur absurdum verum aperte ipsi Aristo-
teli adversatur in fine libelli De Bona Fortuna. Quarto
quoniam sumit fundamentum falsum et Aristoteli repugnans.
Dicit enim quod Dei praecognitio contingentis non est facti-
va contingentis, neque praecognoscere est facere. Nam Deus
quicquid extra se cognoscit ideo illud cognoscit quoniam
illius est causa, nam scientia Dei a rebus non causatur sed
res ipsas causat, ut etiam dicit Averrois in commento 51
XII Metaphisicae, neque alio modo Deus alia a se cognoscit
nisi quoniam est causa aliorum. Quare sua praecognitio est
causa contingentium et non contingentia sunt causa prae-
cognitionis Dei, ut videtur Alexander sentire ut fugiat in-
commodum quod videbat sequi ex eius positione. Unde si
scientia Dei causa est rerum Deusque de necessitate scit,
videtur et quod res de necessitate erunt.


pagina successiva »
 
p. 120