BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 124

Pomponazzi, Pietro

De fato


manifestum sit multa fieri quae quandoque sunt, et quan-
doque non sunt; verum cum toto hoc stat quod fato fient
et fato non fient cum non fient. Quare Deus cognoscit
secundum quod natura sunt; nam natura sunt fatalia. Unde
cum impossibilia natura sint impossibilia, ideo Deus novit
ipsa esse impossibilia. Quare cum futura inevitabilia et de-
terminata sint, ideo et determinate Deus cognoscit.
Ad tertium dicitur quod consultationes hominum et
Deorum sunt fatales; quare consilium est de inevitabili.
Cumque dicebatur: neque de necessariis neque de impossi-
bilibus consultamus, dicitur hoc universaliter non esse verum,
quanquam de necessariis et impossibilibus quae non perti-
nent ad nos non sit consilium, et de his quae pertinent ad
nos, si credimus certe illud esse impossibile. Quare de morte
non consultamus, verum de dilatione mortis bene consulta-
mus, quoniam non sumus certi de aliqua parte licet una sit
impossibilis et altera necessaria. Et hoc exigit natura
consilii.
Ad quartum vero dicitur ut dictum est: Illud non
inconvenire pro universi perfectione; nam et ipsi habent
hoc concedere. Quo fit ut quod Alexander dixit adversus
Stoicos, non minus procedat adversus eum, scilicet Deum
concurrere ad flagitia. Et sic cum Alexander dicit: Melius
videtur dicere Epicurus negans Deos curare mortalia quam
Stoici; certe et hoc aequaliter militat adversus Alexandrum.
Quare Cicero in libro De Natura Deorum dicit: cum tres


pagina successiva »
 
p. 124