BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Thyrsi » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 128

Pomponazzi, Pietro

De fato


Unde dicit Commentator commento 48 II Phisicorum: Cum
natura fecerit contingens ut in pluribus posse deficere ut in
paucioribus, ideo natura dedit et impedimentum, aliter enim
fuisset ociosa essetque potentia sine actu. Quare cum homo
de necessitate habeat potentiam recte et non recte operandi,
de necessitate recte et non recte aliquando operabitur, et
nedum aliquando non recte operabitur, immo ut in pluribus.
Quod et experientia docet, ut manifestum est. Verum
et ratio cogit: Quoniam quod homo possit peccare est quo-
niam plus habet de non esse quam esse; quare magis incli-
natur ad defectum quam ad perfectum. Unde quan-
quam recte agere et non recte agere sint homini naturalia,
magis tamen non recte agere est homini naturale, quando-
quidem rarissime et cum magna difficultate homo recte
agat. Unde Aristoteles I De Anima dicit ignorantiam esse
magis naturalem homini quam scientiam quoniam magis
tempus apponit in ignorantia quam in scientia. Si itaque
necesse est hominem recte agere et non recte, necesse est
esse virtutes et vitia, quare laudes et vituperia; haec enim
omnia secundum sequelam se habent. Quare stante fato et
necessitate sunt virtutes et vitia, laudes et vituperia. Non
igitur recte conclusit Alexander quod ubi necessitas ibi neque
est recte agere neque non recte.
Amplius impossibile est hominem non peccare; sed
ad peccatum sequitur vituperium; ergo cum actione inevi-
tabili stant peccatum et vituperium. Assumptum probatur.
Quoniam homo dum se cavet ab uno peccato in alterum
incurrit; unde si cavet se ab avaritia videmus incurrere


pagina successiva »
 
p. 128