BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - De lingua latina » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 138

Pomponazzi, Pietro

De fato


tam fati significationem; ut nanque dictum est, de ea tantum
intendimus.
Ea igitur quae praecipue fatum astruere vel destruere
mihi videntur sunt Dei providentia, et liberum arbitrium
quod homini attribuitur. An vero liberum arbitrium
sit in Deo et in angelis sive in intelligentiis, non est praesentis
negocii, quandoquidem sit vel non sit, nostrum propositum
variare non videatur. Neque existimo naturali ratione pro-
bari posse in ipsis esse, sic intelligendo quod Deo vel in-
telligentiis aliquo proposito, sit in eorum potestate utramvis
partem eligere vel facere. Verum in ipsis hominibus hoc
magis manifestum est, et videtur quod homo hoc in seipso
experiatur. Velle enim et nolle me hunc tractatum scribere
in mea potestate esse mihi videtur. Dico igitur: Ut mihi
videtur, ista sunt illa in quibus videtur stare tota vis fati.
Si nanque prospexerimus divinam providentiam omnia gu-
bernantem et omnia infallibiliter cognoscentem, sic videtur
quod omnia quae fiunt fato fiant. Si vero concedimus in
nobis esse liberum arbitrium, sic non omnia, saltem ea quae
ex nobis dependent, videntur fato fieri. Quare et sapienter
dixit Boetius in V De Consolatione: Videtur quod providen-
tia destruat liberum arbitrium, et liberum arbitrium
providentiam destruat.
Unde haec impossibilia simul vi-
dentur. Quo fit si providentiam ponas, fatum ponas et libe-
rum arbitrium destruas; si vero liberum arbitrium ponis,
et providentiam et fatum simul destruis. Videtur tamen,
ut idem Boetius dicit, unumquodque horum si alteri non


pagina successiva »
 
p. 138