BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Historia animalium » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 149

Pomponazzi, Pietro

De fato


causa proxima et in actu. Et quoniam ut sic non habet
rationem futuri, immo praesentis vel praeteriti, Deusque
sua aeternitate circuit et continet omne tempus, ideo ut sic
Deus est certus de determinata parte contradictionis et ut
sic res est firma et inevitabilis, quoniam secundum istam
considerationem habet rationem praesentis vel praeteriti
quae ut sic mutari non possunt.
Quare cum certitudine divinae providentiae optime
videtur salvari contingentia et voluntatis libertas. Ut
nanque divina providentia respicit futurum, certissima est
secundum quod convenit futuro et quantum exigit natura
talis futuri; quoniam ut est futura, res est in contingentia
aequali neque plus potest sciri de ea, nisi quoniam contin-
genter erit. Quod si ut sic aliter sciretur, sciretur aliter quam
sua natura sit; quod est omnino impossibile. Si vero
consideretur res futura non qua futura est sed ut erit extra
suas causas et ad actum reducta, sic et Deus certissime
scit et solus ipse, quoniam solus ipse sua aeternitate circuit
et complectitur omne tempus; quae aeternitas, ut dicit Boe-
tius in V De Consolatione, tota simul est.
Non igitur repugnant Dei providentia et liberum
arbitrium; unde providentia non aufert liberum arbitrium
neque liberum arbitrium providentiam; et sic providentia
certissima et inevitabilis est. Neque unquam aliter
scitur res quam sit natura rei scibilis, neque unquam Dei
cognitio est ambigua vel incerta vel in potentia, si cuncta
suis et determinatis ordinibus referantur. Unde nullus vere
dicere potest aliquem incerte, in potentia et inresolute co-
gnoscere Socratem qua animal est si ipsum cognosceret
esse substantiam animatam sensitivam. Quod si talis


pagina successiva »
 
p. 149