BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alcibiades I » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 164

Pomponazzi, Pietro

De fato


habet providentiam de humanis actibus, unde igitur
tot mala proveniunt? nam aut hoc erit ex inscitia et ineffi-
cacia providentiae divinae quae ad omnes humanos actus
non potest se extendere, aut si potest, impeditur ab aliquo;
aut subiectum non est susceptivum talis ordinis. Certe
argumentum optimam expostulat difficultatem quam in
posterum discutiemus; ideo usque ad illam partem diffe-
ratur. Scias tamen quod quidam peripatetici non
sunt multum remoti ab isto errore. Dico autem istos peri-
pateticos esse magis ex confessione eorum quam ex ipsa
re. Ponunt enim Deum nullam habere actionem ad extra sed
tantum intelligere et amare se. Ex quo sequitur: Si Deus
tantum se intelligit et amat, de nullo providentiam habet,
quandoquidem providentia de aliquo ponit cognitionem de
illo. Et per consequeris Deus nullam habet operationem ad
extra; et sic consentiunt Epicuro. Trahunt autem et in
hunc errorem Averroem, qui ubique adversus tales reclamat.
In Prohemio enim Phisicorum vult idem esse primam
formam, primum agens, et primum finem, idemque repetit
II Phisicorum, commento 73, et XII Metaphisicae, commento


pagina successiva »
 
p. 164