BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Idyllia » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 167

Pomponazzi, Pietro

De fato


experimento et ex Astronomorum et Philosophorum scien-
tia hunc sublunarem orbem contiguum esse illi superiori
omnemque virtutem ab illo derivari in haec inferiora; quo
fit ut illa ordinata sint in haec inferiora, saltem secundario,
et esse instrumenta Deorum ut agant in haec inferiora. Ve-
rum quis est adeo hebes ut non intelligat instrumen-
tum percipi non posse absque fine in quem instrumentum
ordinatur? Immo instrumentum neque est intellectum neque
intentum nisi ratione finis. Quare cum illa divina corpora
ordinentur in ministerium horum inferiorum, quomodo illa
cadere possunt sub divina providentia et non ista inferiora?
Secator igitur intendit serram et non secationem; quo nihil
stultius aut dici aut excogitari potest. Non solum igitur
positio est falsa sed pugnantia includens.
Quod autem haec opinio sit remota et a sensu et a verbis
Aristotelis non est grave neque obscurum videre. Quandoqui-
dem Aristoteles in II Phisicorum apertissimis rationibus con-
tendit ostendere naturam agere propter finem non minus
quam ars ipsa agat. Et in VIII Phisicorum, ex motibus inferio-
ribus devenit in motum aeternum, immo et in indagationem
caeli. Ostenditque in eodem VIII corruptibiles hos motus non
posse perpetuari nisi conserventur a motu aeterno et a suo
motore, et quod omnia haec inferiora sunt in prima materia
tanquam in subiecto et in primo motore tanquam in
agente. Quae omnia repetit et in XII Metaphisicae. In secundo
quoque libro De caelo multas dubitationes solvit de ipsis cor-
poribus caelestibus ex ordinatione ipsorum in haec inferiora,


pagina successiva »
 
p. 167