BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Physica » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 175

Pomponazzi, Pietro

De fato


52, sic scribitur: «Veritas est quod est sollicitudo et quod
si aliqua sunt sine sollicitudine, proveniunt ex necessitate
materiae, non ex diminutione agentis
». Secundum igitur
Averroim, monstruosa non cadunt sub divina sollici-
tudine. Haec igitur secundum praefatos peripateticos est
sententia Aristotelis.
Mihi quoque ita videtur esse proculdubio de ipso
Aristotele censendum, quanquam sine erubescentia et ti-
more hoc dicere nequeam et more oratorum mihi caput
operiendum sit, cum temerarium et stultum videatur tanto
philosopho adversari, ridiculumque est pulicem elephanto
contraire. Impetrata tamen venia in hoc dicam (non
quidem per modum determinationis sed magis dubitantis
et scire cupientis et intendentis) quae mihi difiicultatem in
his dictis ab Aristotele facere videntur. Quae et si fortassis
aliis admodum levia et facilia videantur, mihi tamen sunt
admodum gravia et difficilia. Et utinam alii bene solvant
et eruant me a tanto errore!
Et incipiendo ab ultimo, scilicet: Quod monstruosa
et quae sunt casualia et universaliter accidentia per accidens
non cadant sub divina providentia, mihi istud videtur esse
falsum et omnino carens ratione. Verum quoniam satis
abunde de hoc disputavimus in primo capite de casualibus
in primo volumine istius opens, neque adversus hoc in
praesentiarum mihi meliores succurrunt rationes, ideo pro
nunc me abstinebo, ne idem bis dicatur. Mihique videtur
esse magis consentiendum nostris theologis quam ipsis peri-
pateticis. Et dico non tantum ex fide sed ex puris naturalibus,
videlicet quod in ordine ad causas secundas talia sunt per


pagina successiva »
 
p. 175