BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pomponazzi, Pietro

De fato


accidens et casualia, in ordine autem ad primas nihil est
casuale totumque quod casuale existimatur, hoc provenit ex
nostra ignorantia, ut recte etiam Boetius ostendit in IV De
Consolatione
. Quare in hoc peripateticos non sequor.
Verum et in alio mihi videtur esse non minor diffi-
cultas. Ponit enim contingentiam in particulari, in universali
autem est necessitas; quare liberum arbitrium secundum
individua est liberum, in universali tamen est necessarium.
Et ut apertius intelligatur quod dicere intendo: Qui-
libet homo adultus et cui intellectus non est ligatus potest
peccare et potest non peccare; necesse tamen est aliquem
hominem peccare, et iterum necesse est aliquem ho-
minem non peccare, indeterminate tamen. Consimiliter, est
in potestate cuiusvis non impediti coire et non coire; ne-
cesse tamen est aliquem coire, indeterminate tamen: aliter
enim species humana periret et sic non constaret mundus.
Similiter nisi aliquis peccaret, multae virtutes perirent
ut misericordia, venia, pietas, et sic ulterius discurrendo. Hoc
autem dici non potest, cum sint talia de perfectione mundi,
neque unquam fuit neque unquam erit mundus sine his.


pagina successiva »
 
p. 176