BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius (Pseudo) - De ordine utriusque ordinis » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 182

Pomponazzi, Pietro

De fato


damentorum est quod casualia et quae accidunt, ut ipse
dicit, ex necessitate materiae, non cadant sub divina provi-
dentia. Secundum est: Quomodo, si Deus de necessitate
agit et ex sua actione necesse est omnia iterari specie
infinities, quomodo salvabitur liberum arbitrium? Sic enim
necessitati subiicietur, quemadmodum deductum est.
Tertium est: Quomodo ista simul stant, quod si quod novum
incipit, nova causa incipit, quae nova esse non potest nisi
per alium motum praecedentem, et tamen voluntas potest
exire divisim in actus oppositos, non per diversam causam,
immo praecise per eandem? Quare, ut deductum est,
potest esse novitas non ex alia novitate praecedente; quod
manifeste repugnat alteri parti, sicut abunde in primo contra
Alexandrum deductum est.
Quare huic opinioni non assentio, non tantum quo-
niam repugnat Religioni Christianae quae verissima est,
verum quoniam stando in puris naturalibus non videtur
mihi substentabilis et pugnantia includere; quanquam multos
vidi et legi qui credant Aristotelem omnia fato provenire sen-
sisse, inter quos est Cicero in libro De Fato. Mihi autem


pagina successiva »
 
p. 182