BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 190

Pomponazzi, Pietro

De fato


et disponente. Quare videntur fato omnia subiici et ut sunt
praevisa et ordinata a Deo, sic fieri. Aliter enim videtur esse
necessarium quod non quia Deus videt sic ideo sic futurum,
sed quoniam sic futurum est ideo sic Deus videt. Et sicut
dicit Boetius in V De Consolatione, scientia Dei et eius pro-
videntia dependerent a rebus et non res ipsae a Deo; quod
absurdissimum videtur. Sic enim Deus moveretur a rebus
neque esset autor totius entis, quod nephas est de Deo cogi-
tare; quanquam Origenes huic sententiae Super Episto-
la<m> Pauli ad Romanos
videatur favere. Dicit enim: non quia
Deus scit te peccaturum ideo peccabis, sed quoniam tu
peccabis ideo scit te peccaturum. Multa quoque alia sunt
adversus hanc opinionem, de quibus infra suo loco dicetur.

Caput septimum in quo disputatur de sexta et ultima
opinione recitata quae est Stoicorum sententia.


Superest igitur in hoc ultimo capite huius secundi volu-
minis sextam pertractare opinionem quam Stoici tenuerunt.
Dicit itaque ista opinio quod omnia subsunt fato sic quod
omnia sunt praevisa et a Deo praeordinata, et quoniam sic
sunt praeordinata ita erunt nihilque est quod talem provi-
dentiam subterfugiat, sive aeternum sive novum, sive in
universali sive in particulari. Quo fit ut nihil in ordine
ad divinam providentiam sit casuale vel improvisum nihil-
que est in nobis ex nobis, sed tantum est a Deo sic dispo-
nente et praeordinante. Non enim voluntas nostra


pagina successiva »
 
p. 190