BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pomponazzi, Pietro

De fato


Et sic argumentum non procedit. Non igitur: Si non ri-
debit, non est risibilis, et si est risibilis, ridebit: quoniam
ille qui risibilis est et non ridebit de necessitate impedietur.

III. Ad tertiam vero cum dicebatur esse contra sensum
quoniam experimur in nobis esse velle et nolle; dicimus,
veluti diximus in primo libro, in nobis experiri esse velle et
nolle, neque hoc negamus. Verum a quo fiant velle et nolle
ignoramus; unde nescimus quid moveat voluntates nostras.
Aliqui enim dicunt quod voluntas movet se, nullo extrin-
seco movente; aliqui dicunt quod obiectum cognitum
sub ratione boni; aliqui dicunt quod Deus, et sic volunt
Stoici; immo Aristoteles in libro De Bona Fortuna videtur
hoc dicere. Dicit enim: «Deus qui est melior ratione et in-
tellectu, voluntatem movet
». Quod si sic est, non est igitur
nostrum velle et nolle secundum intellectum quem ipsi dant,
videlicet quod voluntas nostra a nullo mota se ipsam moveat;
sed bene est nostrum velle et nolle quoniam ista sunt
in nostra voluntate tanquam in subiecto, non autem tan-
quam in efficiente; sicuti et in bestiis est appetere et renuere
tanquam in subiecto, non autem tanquam in efficiente.
Unde vere experimur nos velle et nolle, sed non experi-
mur nos causare velle et nolle; unde multotiens optamus
habere velle et nolle quod non habemus. Quare exclamabat
Medea:
... si possem sanior essem;
sed trahit invitam nova vis...;

et ante dicit Poeta:
.... postquam ratione furorem


pagina successiva »
 
p. 207