BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tucidides - Historiae » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 209

Pomponazzi, Pietro

De fato


vero quod provisum et ordinatum est ab ipso Deo in his
quae provisa et ordinata sunt explicatur et perficitur, sic
fatum potest appellari. Quare et Boetius in IV De Conso-
latione
dicit: «Providentia est ipsa divina ratio in summo
omnium principe constituta quae cuncta disponit.
» Quare
et Virgilius poster in primo Aeneidos dixit:
... qui res hominumque deumque
Aeternis regis imperiis...

Et postea idem Boetius in eodem loco subiunxit: «Fatum
vero est inhaerens dispositio rebus mobilibus per quam
divina providentia suis quaeque nectit ordinibus
».
Est igitur talis ordo ut primo divina providentia quae-
que intelligat et ordinet in mente sua, veluti sapiens archi-
tectus prius tenet in mente opus fiendum quam ipsum faciat.
Quare Plato appellavit Deum Architectum. Verum distat
inter Deum et hominem architectum, quoniam in homine
praeconceptio praecedit tempore opus; in Deo autem non est
hoc necessarium, sed sufficit praecessio secundum naturam;
et hoc supponendo quod mundus sit aeternus. Post au-
tem ipsam intelligentiam et ordinationem rerum fiendarum
fit executio, non quidem confuse sed ordinate. Quare primo
producitur prima intelligentia, quae etsi varietatem non
suscipiat quoniam est tantum substantia, potest tamen dici
mobilis et variabilis pro quanto habet esse a prima et ab ea
continue conservatur. Non tamen potest aliter operari quam
sibi datur a prima quoniam veluti tantum esse habet a
prima, sic et suum operari. Unde talis dispositio existens in


pagina successiva »
 
p. 209