BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Empedocles - Fragmenta » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 214

Pomponazzi, Pietro

De fato


locati quemadmodum et pater, sicut dicit Porphirius in suis
Universalibus.
Cumque ulterius quaeritur an tales influxus possint
impediri, huic mihi videtur dicendum quod non, quoniam
impossibile est haec inferiora absolvi a regimine superiorum;
eorum enim regimine (scilicet superiorum) cessante res ten-
derent in nihil. Quare continuum oportet esse influxum
in haec inferiora a superioribus.
Cumque ulterius quaerebatur: Veluti lumen impe-
diri potest, quare et non talis influxus? Huic dicitur quod
lumen est actus diaphani in quantum diaphanum. Ad hoc
igitur quod lumen stellarum deferatur ad aliquod corpus,
oportet medium, sive densum sive spissum sit, esse diapha-
num; quare opaco interposito lumen non potest diffundi,
quoniam actus activorum sunt in patiente disposito. Ve-
rum influentia non est actus diaphani, sed transfunditur ad
unumquodque corpus saltem generabile et corrupti-
bile, quoniam unumquodque istorum inferiorum indiget in-
fluxu et conservatione caelestium. Non autem unumquodque
indiget luminari; nam opaca luminari non possunt, sed sine
influxu esse non possunt. Unde videmus homines etiam
praeservantes se, quantum possunt, et tamen sentiunt motus
lunae sive in tempore calido sive frigido, ut sunt lunatici
et laborantes doloribus iuncturarum vel aliquorum similium.
Et quoniam ulterius quaerebatur an continue talis


pagina successiva »
 
p. 214