BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Thyrsi » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 232

Pomponazzi, Pietro

De fato


hoc dicto! Nam si finis intenditur ab agente aliquo, iam ille
non est in actu, neque praesens agenti; si nanque esset
praesens et in actu, non desideraretur amplius neque in-
tenderetur produci; dicitur enim finis quoniam finit et ter-
mint actionem et desiderium: habitibus nanque praesen-
tibus in materia cessat motus, ut dicitur I De Generatione.
Quod si quis desiderat, exempli gratia, aurum quod actu est,
aurum revera non est finis desiderii sed auri possessio, veluti
notum est. Quod si dicitur verum esse quod finis se-
cundum tale esse quod terminat desiderium non debet esse in
desiderante, verum solum debet esse secundum esse cogni-
turn; certe neque istud videtur sufficere. Quoniam ina-
nimata moventur ad suos fines qui tamen ab ipsis inanimatis
non cognoscuntur, verum sufficit quod in universali saltem
ab intelligentia cognoscantur; quare sufficiet illa universalis
intelligentiae cognitio secundum quam talia diriguntur, ve-
luti in sagittatione sufficit quod finis a sagittante cognosca-
tur, quanquam sagitta non cognoscat. Sed huic for-
tassis dicitur secus esse in animalibus quae moventur ex
se, ut dicitur VIII Phisicorum (et maxime in hominibus qui
proprie dicuntur ducere se et non duci), et in rebus inani-
matis quae ex se non moventur sed ab alio, ut VIII Phisicorum
et IV De Caelo et Mundo dicitur. Unde non cognoscentia
non habent nec habere debent cogntionem suorum finium.
Ast cognoscentia debent suos fines cognoscere. Quare quod
adductum est pro simili est valde dissimile. Verum et
hoc non videtur satisfacere. Quoniam quod finis cognosca-
tur, hoc est ratione directionis, sive sit animatum sive sit
inanimatum illud quod movetur ad finem; quod enim termi-
nus in quem tendit sagitta debeat cognosci, hoc est


pagina successiva »
 
p. 232