BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Metamorphoses » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 236

Pomponazzi, Pietro

De fato


Commentator XII Metaphisicae commento 36, balneum ut
est in anima effective movet desiderium, et quod est extra
animam finaliter movet; quod secundum positionem non
est verum, immo virtus desiderans movet balneum in anima,
sive formam balnei, ad causandum desiderium balnei.
Habet et haec opinio communem difficultatem cum
prioribus. Quoniam quanquam ad actum volendi concurrant
voluntas et obiectum, primo tamen concurrit voluntas se-
cundum opinionem, et in ea est potestas suspendendi
actum volendi et nolendi; sed pariter, ut priores opiniones
ponunt, vult voluntatem esse caecam nihilque ab ipso obiecto
imprimi in voluntate ipsa nisi volitionem vel nolitionem.
Quomodo itaque intelligibile est quod voluntas sic nuda et sic
caeca habeat potestatem faciendi illos tres actus, videlicet
suspendere actum, velle et nolle, etsi non sit tanquam quod,
tamen veluti ostensum est tanquam quo et primo principio.
Et praeter haec ego non video quin secundum posi-
tionem voluntas non possit velle quod nunquam ab ipso
intellectu cognitum sit, quandoquidem neque ipsa voluntas
aliquid producit in isto opere in ipso intellectu, neque ipse
intellectus in ipsam voluntatem, nisi fortassis dicat
intellectum producere ipsam volitionem ut ipsa volitio est
ab obiecto. Nam volitio est specificata, per positionem, ra-
tione obiecti; obiectum autem fit ab ipso intellectu; quare


pagina successiva »
 
p. 236