Pomponazzi, Pietro
De fato
niam II De Anima potentiae distinguuntur per actus. Sed
actus intellectus, qua intellectus est, est apprehendere
et intelligere; actus voluntatis est velle et nolle, qui non sunt
apprehensio ut communiter dicitur. Ergo intellectus et
vo-
luntas non sunt eadem
potentia. Secundo quoniam Ari-
stoteles
II De Anima contradistinguit appetitivam potentiam
aliis potentiis. Dicit enim quinque esse potentias:
vegetati-
vam scilicet, sensitivam,
appetitivam, intellectivam et se-
cundum locum motivam.
At membra contradistincta non
coincidunt, ut dicit Boetius
in Libro Divisionum. Ergo idem
quod prius. Tertio quoniam sic idem ageret in se ipsum
realiter; quod videtur contra determinata in IX
Metaphi-
sicae et in multis allis locis; ergo etc.
Adversus secundum modum dicendi sunt etiam
mul-
tae instantiae. <Primo>
quidem quoniam dictum est
liberum arbitrium verius esse in potentia intellectiva quam
in voluntate. Hoc non videtur posse stare. Quoniam in quo
consistit primo peccatum et meritum, in illo primo consistit
liberum arbitrium, ut dicitur III Ethicorum,
et omnes confi-
tentur. Sed in voluntate
et non in intellectu consistit
peccatum, ut apertissime docet Aristoteles
in principio
III Ethicorum: non enim aliquod opus est studiosum vel
vitiosum nisi quoniam voluntarium; et Augustinus in libro
De Peccato dixit peccatum esse adeo voluntarium quod si
pagina successiva »
p. 241