BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Eph » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 249

Pomponazzi, Pietro

De fato


voluit Deum esse primum motivum et remotum ne-
dum in volitione verum et in intellectione et in unoquoque
motu et mutatione. Et hoc proculdubio concedimus neque
repugnat dictis nostris.
Scias etiam quoniam quanquam divus Thomas quasi
semper determinet voluntatem realiter distingui ab intellectu
et eam non cognoscere, tamen notavi quod aliquando dicit
oppositum. Et pro nunc mihi occurrit unus locus; in scripto
enim in I Sententiarum, in distinctione tertia, in una quaestio-
ne qua quaerit an memoria pertineat ad imaginem, in respon-
sione ad octavum et ultimum argumentum eiusdem quae-
stionis sic dicit ad litteram: «Voluntas enim quia considerat
finem movet alias potentias omnes quae ordinantur ad finem
et imperat eis actus suos
». Quid clarius? Idem legi in aliis
locis ab ipso scriptis. Quare coactus veritate concessit volun-
tatem cognoscere; licet non qua inducit volitionem, veluti
nos diximus.

Caput sextum in quo indagatur de causalitate
intellectus ad voluntatem.


Ex dictis, ut opinor, patere potest quam causalita-
tem habeat obiectum ad voluntatem in eliciendo actum
suum. Nam quod obiectum sit necessarium pro specifica-


pagina successiva »
 
p. 249