BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Thyrsi » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 251

Pomponazzi, Pietro

De fato


Unde secundum iptum modum obiectum voluntatem movet
et non voluntas obiectum, et actio obiecti praecedit actionem
voluntatis. In ratione autem specificationis actus volitionis
est vice versa, quoniam voluntas movet obiectum ipsumque
obiectum est instrumentum voluntatis; quare actio
voluntatis natura praecedit actionem obiecti, quandoquidem
instrumentum non movet nisi quia motum. Unde ima-
ginari oportet quod intellectus est veluti consiliarius osten-
dens ipsi voluntati tanquam ei cui datur consilium de agen-
do; quare ut sic intellectus concurrit active ad volitionem
causandam et voluntas passive. Et quoniam intellectus non
causat nisi mediante obiecto, ideo dicimus et obiectum
ut sic concurrere active ad volitionem causandam. Verum
considerandum est quod quemadmodum consulens etsi in
dando consilium concurrat active, et id cui consilium datur
passive concurrat in ratione consilii, consultor tamen in
executione operis quod subsequitur consilium non est causa
principalis neque adaequata, sed est veluti adiuvans et oc-
casionaria, sicut etiam dicit Philosophus in II Phisicorum
et V Metaphisicae; nam est in potestate consultati exequi
consilium et non exequi. Quare cum intellectus se habeat
ad voluntatem veluti consiliarius, etsi ut sic intellectus con-
currat active per se et principaliter, et voluntas passive,
tamen in electione actus intellectus est causa coadiuvans
et quasi occasionaria et non per se; voluntas autem est causa
per se et adaequata. Quo fit ut obiectum est causa effectiva
movens voluntatem, sed non totalis et sufficiens; immo est
veluti causa sine qua non. In specificatione autem actus
voluntas movet obiectum ut per ipsum specificetur operatio,


pagina successiva »
 
p. 251