BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Averroes - In De divinatione per somnum » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 272

Pomponazzi, Pietro

De fato


existimatio ad actum moralem malum; sed non est bonus
actus moralis absque bona existimatione, ut dicitur VI Ethi-
corum
; quoniam prudentia est necessaria, quae est cum bona
existimatione, ergo mala existimatio est necessaria in pec-
cato, ergo deceptio est necessaria in intellectu. Amplius
quoniam omnis peccator est imprudens, sicut docet Philo-
sophus in VI Ethicorum; omnis enim qui peccat imprudenter
facit; imprudentia pertinet ad intellectum veluti et prudentia,
quoniam opposita pertinent ad eandem potentiam; cum
itaque prudentia sit recta, ut dicitur VI Ethicorum, ergo
imprudentia erit obliqua in intellectu, et sic non est pecca-
tum in voluntate nisi sit et in intellectu. Hoc idem
communiter, ut diximus, dicunt Doctores scribentes
super III Ethicorum, super illa parte: «Omnis malus igno-
rans
». Et Egidius Romanus in Quolibeto III, questione <17>
ex intentione determinat hoc et intendit istud ostendere.
Divus quoque Thomas multotiens idem approbat, et est
quasi universalis opinio. Immo et Salvator noster dum
in cruce penderet rogavit Patrem ut parceret Iudeis dicens:
«Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt»; et Stepha-
nus dum lapidaretur rogavit Redemptorem dicens: «Do-
mine ne statuas illis hoc peccatum, sed ignorantiae ascribas
».


pagina successiva »
 
p. 272