BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 1 Cor » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 273

Pomponazzi, Pietro

De fato


Et Apostolus dixit quod de sua persecutione adversus Chri-
stianos veniam meruit quoniam ignoranter fecit. Quare nul-
lum videtur esse peccatum in voluntate absque peccato
intellectus. Unde commentator XII Metaphisicae, com-
mento 36 removit peccata ab intelligentiis quoniam removit
et ignorantiam, cum sint actus simplices. Et eadem videtur
esse sententia Aristotelis aperte in IX Metaphisicae, ubi
voluit peccatum et errorem removeri ab intelligentiis, quo-
niam sunt actus simplices. Quare etc.

Caput decimum in quo respondetur ad obiecta.

Utinam ad haec obiecta haberem convenientem solutio-
nem! Tamen dicam ad haec quae mihi videntur rogoque
videntes has nostras nugas, si temerarius eis videbor et
nimium audax, hanc opinionem a se removeant; quando-
quidem non ex aliqua malitia neque ut mihi gloriam com-
parem haec dico, sed solum desiderium sciendi ad hoc me
inducit: certe voluntas non peccat si intellectus peccat.
Quantum igitur sit de prima dubitatione, in sequendo
hanc opinionem dico quod voluntas praecise existens sub
eadem dispositione potest in duo opposita et extrinsece et
intrinsece se habendo secundum eundem modum, et non
indiget alia disposition, ut sequendo opinionem argumen-
tum mihi videtur demonstrare. Et cum dicitur: Potentia
aequaliter respiciens duo non potest in alterum nisi per
aliquod determinetur, dicitur, ut ibi dicebatur: fallit
responsio in voluntario agente, alia vero subduntur illi re-
gulae; quod provenit ex eorum imperfectione. Quare volun-
tas ex sui perfectione et actualitate in utrunque potest sic


pagina successiva »
 
p. 273