BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 284

Pomponazzi, Pietro

De fato


aut est causa eius per quod Deus cognoscit causam illius.
Sed contra: Quoniam Deus non potest scire Socratem
peccare nisi Socrates peccet; pro hac igitur cognitione Dei
necessarium est Socratem peccare. Hoc ergo quod est So-
cratem peccare, si necessarium est esse pro hac Dei
scientia, aut igitur est necessarium esse quoniam est effec-
tus scientiae Dei, aut causa scientiae Dei: altero enim modo
necessarium est intelligi. Si igitur necessarium est esse tan-
quam effectus consequens suam causam, Deus igitur erit
causa peccati et sic stabit Stoicorum opinio; si ergo erit
tanquam causa, quod igitur Socrates peccet est causa quare
Deus scit Socratem peccaturum; unde et Origenes Super
Epistolam Pauli ad Romanos
scripsit: «Non quoniam Deus
praescit Socratem peccaturum ideo peccabit Socrates, verum
quoniam Socrates peccabit Deus scit Socratem peccaturum
».
Sed adhuc fortassis aliquis diceret Deum esse causam
volitionis vel nolitionis quoniam voluntas ipsa est causa
utriusque veluti dictum est superius, determinatioque volun-
tatis nihil aliud est quam ipsa voluntas. Quid enim aliud
esse potest? non enim aliud quod sit in intellectu, quoniam
sic voluntas cogeretur ab intellectu; neque aliud extrinsecum
eadem ratione. Si quid vero est quod sit in voluntate
et non sit ipsa voluntas, illud non potest esse nisi ali-
quod voluntarium. Et stabit similis difficultas: Quomodo
voluntas fuit determinata ad tale voluntarium? Quare illa
determinatio est idem quod ipsa voluntas. Cum igitur
Deus sit causa voluntatis, quoniam potentias habemus ab
agente: quod igitur induxit animam humanam, induxit et
potentiam volitivam; quare cum talis potentia sit causa actus,
Deus igitur est causa actus. Et sic Deus potest cognoscere,
immo de facto actum cognoscit, quoniam cognoscit causam,
scilicet voluntatem; cognoscit autem voluntatem, quoniam
est causa voluntatis. Et sic non procedit ratio.


pagina successiva »
 
p. 284