BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 308

Pomponazzi, Pietro

De fato


modum. Quare et illud adductum De Bona Fortuna
sic est interpretandum, scilicet: intuitu et cognitione univer-
sali, et non particulari. Unde nulla harum rationum apud
Aristotelem facit dubitationem. Verum sapientia divina vincit
et concuicat humanam.

Caput tertiumdecimum in quo adversus dictas responsiones
moventur aliquae dubitationes.


Rursum et circa ea quae dicta sunt occurrunt et multae
dubitationes quas existimavi non esse bonum omittere.
Prima itaque dubitatio est quoniam dictum est Deum co-
gnoscere futura contingentia ut indeterminata si cognoscit
qua futura sunt; si vero qua praesentialia sint et extra po-
tentiam, determinate cognoscit. Ex isto sequitur quod aliter
cognoscit futura quam praesentia. Hoc autem aperte repu-
gnat Augustino; capitulo nanque xii, X libri De Civitate
Dei
sic scribit: «Deus temporalia movens temporaliter non
movetur, nec aliter novit facienda quam facta, nec aliter
invocantes exaudit quam invocaturos videt
»
Praeterea si Deus de futuro contingenti non plus scit
nisi quoniam erit vel non erit, vel quoniam poterit esse
et poterit non esse, non maiorem de hoc Deus habebit
certitudinem quam quicunque homo admodum vilis et
parum sciens. Quare Dei providentia erit similis Vati-
cinio Thiresiae in quo dicebatur: 'quicquid dicam, aut erit
aut non erit'; et haec videtur esse ratio Boetii adversus istam
opinionem in prosa 3a V libri De Consolatione.


pagina successiva »
 
p. 308