BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pomponazzi, Pietro

De fato



Caput secundum in quo ponuntur communes responsiones,
et dubitationes adversus easdem responsiones.


Boetius itaque in dicto V libro De Consolatione subtiliter
et ornate his dubitationibus intendens satisfacere, duas aut
tres dat responsiones parum, ut existimo, differentes.
Prima itaque responsio, in qua multam contrahit moram,
est quod nihil prohibet scientiam in se esse certam, quan-
quam illud de quo est scientia in sui natura est incertum;
quoniam cognoscens non necessario sequitur naturam co-
gniti. Quod ostendit per sensum et sensibile, imaginationem
et imaginatum, intelligens et intellectum in nobis; quanto
magis igitur in divino intellectu! Quare nihil inconvenire
dicit actus humanos in sui natura incertos esse, apud
tamen Deum certos esse. Unde fit ut certa providentia in
Deo non repugnet indeterminationi liberi arbitrii in se.
Secunda autem responsio, a prima parum differens ut
existimo, ab eodem in eodem libro ponitur, quae est: Nihil
inconvenire aliquod relatum ad unum habere dispositionem
oppositam ut ad alterum comparatur; quare non inconvenire
humanos actus ut relatos ad divinam scientiam esse necessa-
rios, ut vero relatos ad se ipsos seu ad causas contingentes
esse contingentes. Et haec responsio ut in pluribus a
modernis Theologis substinetur exemplificantibus de con-
clusione quae sequitur ex maiori de necessario et minori de
contingenti, quae tamen sequitur contingenter, ut dicitur I
Priorum. Quare etsi iste effectus sit necessarius in ordine
ad maiorem quoniam habet causam necessariam (ipsa nan-
que ponitur necessaria), in ordine tamen ad minorem est
contingens; et quoniam effectus magis sequitur causam


pagina successiva »
 
p. 327