BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tucidides - Historiae » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 328

Pomponazzi, Pietro

De fato


proximam quam remotam, ideo abso1ute dicitur con-
tingens, quanquam et quoquomodo dicatur esse necessarius.
Dant et exemplum de planta quae quanquam producatur
a causa necessaria, ut puta sole, et contingenti, ut puta
semine, magis tamen dicitur effectus contingens quam ne-
cessarius. Quare quanquam scientia Dei sit necessaria, et in
ordine ad eam actus humanus sit necessarius, in se tamen et
ut a voluntate producitur est contingens; neque haec simul
iuncta aliquam incompossibilitatem claudunt. Tertia eius
Boetii responsio est quod nihil inconvenit aliquod absolute
esse contingens quod tamen sub conditione est necessarium;
veluti me habere navim est contingens, est tamen necessa-
rium si transfretaturus sum. Quare actus humani simpliciter
sunt contingentes; ut tamen stant sub divina providentia
sunt necessarii. Quare non inconvenire contingentiam et
indeterminationem stare cum necessitate et determinatione,
si non utrinque eodem modo sumantur, videlicet contingen-
tiam simpliciter et necessitatem conditionatam, inde-
terminationem simpliciter et determinationem condiziona-
tam. Nam II Elencorum, contradictio est ad idem per idem
et secundum idem.
Ad secundam vero dubitationem non respondet Boe-
tius, quoniam neque eam adducit; et similiter tertiam.
Verum posteriores, ut divus Thomas in prima parte Sum-
mae
[et] in articulo <13> XIIIIae quaestionis; et tandem re-
probatis nonnullis responsionibus quas non est opus nunc re-
censere, sic respondet quod consequens est necessarium non
absolute, quamvis antecedens sit simpliciter necessarium;
quoniam in his quae subiiciuntur actui intellectus et volun-


pagina successiva »
 
p. 328