BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 329

Pomponazzi, Pietro

De fato


tatis, tantum est in eis necessitas quantum subiiciuntur et ut
subiiciuntur intellectui et voluntati. Quare futura non sunt
necessaria nisi quatenus sunt a Deo praevisa. Unde hoc
procul dubio conceditur, videlicet quod futura de necessitate
erunt non simpliciter, sed quatenus sunt a Deo praevisa.
Ad tertiam idem Thomas respondet distinguendo pro-
positionem: Omne scitum a Deo necesse est esse. Quoniam
secundum sensum divisum, maior est falsa; secundum vero
compositionem maior est vera. Sed non plus dicit an minor
sit vera vel falsa, vel an conclusio sequatur; puto tamen
ipsum intendere quod conclusio non sequitur, quoniam
minor fortassis est contingens, et ex maiori de necessario et
minori de contingenti non sequitur conclusio de necessario.
Hae igitur sunt communiores responsiones quas, nisi
gravissimi viri eas invenissent vel approbassent, certe dice-
rem esse deliramenta et illusiones pueriles; verum virorum
autoritas me terret. Tamen dicam quae mihi dubitationem
ingerunt in his responsionibus.
Prima nanque responsio Boetii nullo modo videtur
esse tolerabilis. Dicit enim: Quod ex natura sua est indeter-
minatum, apud tamen Deum est determinatum. Si enim


pagina successiva »
 
p. 329