BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Idyllia » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 347

Pomponazzi, Pietro

De fato


caveret a proditione. Quod patet, quoniam ubi Salvator
dixit: «Unus vestrum me traditurus est», subiunxit ad
terrorem: «Bonum esset si natus non fuisset homo ille».
Modo minae non respiciunt inevitabile, volebatque Salvator
Iudam a peccato praecavere. Quod etiam per aliud
patet. Nam multotiens iteravit consimilem sententiam. In
lotione enim pedum dixit: «Vos estis mundi, sed non om-
nes
»; et iterum cum dixit: «Quod facis cito fac». Per
quae omnia evidenter apparet Salvatorem illa omnia dixisse
admonitorie, neque conveniret ut Salvator aliter dixisset,
quoniam sermo suus non fuisset ad salutem sed ad perditio-
nem, et sic non omnis Christi actio esset nostra instructio,
quod falsum manifeste apparet. Unde consequenter
concluditur quod aliquis viator de suo statu futuro, relicto
sibi libero arbitrio et potestate peccandi, non potest esse
certus; ista enim mihi videntur implicare contradictionem,
quae non cadunt sub divina providentia. Si enim certus est
de statu futuro, impossibile est aliter se habere. Et
hoc loquendo ut certitudo non tantum se tenet ex parte
credentis, quoniam nullo modo dubitat; sed ex parte etiam
obiecti sic quod aliter esse non possit. Loquendo enim primo
modo de certitudine, sic etiam qui damnabuntur possunt
esse certi de eorum salute, quoniam aliqui qui damnabuntur
sine aliqua dubitatione credunt se fore salvandos; verum ista
non est vera certitudo. Unde loquendo de vera certitu-
dine, illud de quo certitudo habetur aliter esse non potest;
sed si relicta est sibi potestas peccandi, aliter esse potest;
quare opposita claudit illa propositio. Deus autem qui


pagina successiva »
 
p. 347