BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Idyllia » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 357

Pomponazzi, Pietro

De fato


«dilexit iustitiam» et reliquas virtutes, et «odio habuit ini-
quitatem
», et iniquitates impunitas non relinquit, neque
virtutes irremuneratas. Quod si mala tam faciliter ac-
quiruntur et bona tam difficulter, hoc est ad maius
bonum virtutum et hoc exigente natura virtutis, quoniam
consistit circa difficilia, vitium vero circa facilia, quod maxime
vitiorum vilitatem demonstrat; nanque quae cito fiunt cito
pereunt, quae cum difficultate fiunt magis perdurant, ut
patet in plantis, animalibus et reliquis huiusmodi. Quod
etiam addebatur: Vitia esse propria hominibus et virtutes
extraneas, totum hoc est in oppositum. Quoniam homo qua
homo intellectivus et rationalis est; ratio autem est ad optima
et ad virtutes; qua autem homo vitia prosequitur et volup-
tates, bestia est et est tantum animal quia aliena sequitur
quoniam bestialia: «Fecit enim Deus hominem ad imaginem
et similitudinem suam
» i. e. secundum intellectum et vo-
luntatem, quare voluit homines esse studiosos et rationales
deditque figuram <et complexionem convenientem> rationi
et non bestiae, ut dicebat argumentum. Neque quod in
calce illius argumentationis adducebatur concludit, videlicet
in vanum poni daemones tanquam tentatores. Quo-
niam quanquam fortassis ratione naturali daemones esse
probari non possit, ut diximus in nostro opusculo De In-
cantationibus
, tamen quoniam Ecclesia tenet, admittendi
sunt, eorumque tentatio a Deo admittitur ad nostram maio-
rem victoriam; cum hoc quod Deus multa per Unigenitum
suum dederit adminicula ad resistendum et vincendum eo-
rum insidias.


pagina successiva »
 
p. 357