BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Porphyrius - Isagoge » Aristoteles - Oeconomica » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 361

Pomponazzi, Pietro

De fato


Deus cum conditione, scilicet: si recte operentur. Simi-
liter si dicitur: Non vult istum ordinem qui est, quoniam
multi sunt peccatores; ergo non est iste ordo, quoniam scili-
cet non fit quod non vult fieri. Dicitur quod non vult istum
ordinem, non quod absolute et determinate nolit istum
ordinem esse, quoniam nihil fit contra suam voluntatem;
sed non vult istum ordinem quoniam non approbat, immo
displicet sibi iste ordo; permittit tamen hunc ordinem esse,
quoniam determinate vult voluntatem esse liberam; ideo
voluntas est libera.
Cum autem et ulterius dicebatur: An virtutes quae
praesupponunt peccata dicantur esse principaliter et de
prima intentione intentae a Deo? mihi videtur quod non,
propter rationem ibi assignatam, quae mihi fidem facit.
Unde Deus artifex prudentissimus fecit voluntatem liberam,
et vidit quod aliquando eliget bonum, et aliquando eliget
malum; et licet melior sit bona electio quam mala electio,
permisit tamen malam electionem quoniam per acci-
dens ex ea sequitur bonum. Unde quanquam voluntas
Dei non cadat de directo supra malam electionem, quoniam
tamen ex ea sequitur magnum bonum, ideo eam permisit
fieri. Unde si Deus vult indulgentiam, vult qua in ea inclu-
ditur bonum, non qua praesupponit peccatum; quare etsi
non vult peccatum approbando, vult tamen permittendo;
ex malo enim Deus elicit bonum, cum nihil nisi bonum
ab eo procedere possit. Et cum dicebatur: Videtur quod
tales virtutes sint primo intentae cum sint maximae virtutes:
nam martyrium videtur praeclarissima virtus. Huic dicitur
quod apud me non repugnat, immo de facto est ita, quod
aliquis non martyr secundum actum sit perfectior et habeat
maiorem caritatem quam martyr in actu; unde cum per-
fectio attendatur penes caritatem, dico quod virtus illa quae
est martyrium non deficeret in universo. Nam quanquam


pagina successiva »
 
p. 361