BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Thyrsi » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 373

Pomponazzi, Pietro

De fato


cundum vero Christianos neque Deus claudicat naturaliter,
neque voluntarie; quapropter omnino a defectu absolutus
est. Cumque dicitur: Non solum est peccatum com-
missionis, verum et omissionis; huic dicitur quod sic, verum
nullus horum modorum reperitur in Deo. Quod non com-
missionis manifestum est; quod non etiam omissionis patere
potest. Nam qui simpliciter aliquid omittit, non propterea
dicitur peccare; sic enim qui omittit, tyrannum innocentem
occidere, peccaret; quod manifeste falsum est. Sed qui omit-
tit facere quod tenetur facere, peccat. Deus autem, si per-
mittit aliquem peccare, non tenetur eum removere a peccato;
ast proximus proximum suum tenetur removere a peccato
quantum potest; sed sufficit Deo quod dederit potestatem
et multa adminicula cavendi a peccato. Unde ad aliud te-
netur subditus et ad aliud rex. Quod si quaeratur:
Cur aliquos praeservat ne cadant, quanquam sint
in periculo, et si cadunt relevat eos, aliquos vero neque prae-
servat, et si cadunt relinquit eos? Certe istud est ininvesti-
gabile; credo tamen quod ultimate nulla est assignanda causa
nisi ex divina voluntate. Quanquam enim ex aliquo gravi
peccato perpetrato Deus sinat ipsum peccantem in maius
peccatum cadere, et non relevat ipsum pro poena primi
peccati, Deus tamen aliquando ex maiori commisso in aliquo
alio relevat eum; neque ut mihi videtur in aliud referri
potest quam in divinam voluntatem: «Iudicia tamen Dei
abyssus multa
». Unde, ut existimo, hoc displicuit Stoi-
cis; quare voluerunt hoc ex natura fieri quoniam sic exigit
universi perfectio, et non ex libera Dei voluntate. Nam
apud ipsos hoc videtur esse magis impium quam si hoc
naturaliter fiat, veluti minor videtur defectus si quis clau-
dicat naturaliter quam voluntarie. Hoc autem fecerunt non


pagina successiva »
 
p. 373