BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pomponazzi, Pietro

De fato


posse esse ut non includunt actu peccata; quod quomodo
possit esse, superius declaravimus.
Ad <secundum> dicitur quod peccare est naturale
ut distinguitur contra violentum, quoniam est voluntarium;
non tamen peccare est intentum a natura neque est ipsius
naturae sed voluntatis. Cumque dicitur: Cuius est actus,
eius est potentia, dicitur quod illud quod potest facere ali-
quod est illud quod facit, et e converso; non tamen oportet
quod si potentia est a natura, actus etiam sit a natura.
Nam voluntas quae est potentia non est in potestate nostra,
et tamen velle est in potestate nostra; unde si id quod vult
est id quod potest velle, non tamen si potentia volendi,
ut dicit essentiam potentiae, est a natura, velle est a natura.
Ad confirmationem: quoniam si homo nunquam pec-
caret, frustra esset potentia peccandi; mihi videtur secundum
principia Aristotelis hoc esse concedendum quoniam nihil
frustra in natura; unde et monstra sunt necessaria secundum
ipsum, quoniam nisi natura deficeret aliquando, frustra
dedisset ut posset deficere; quare apposuit impedimenta ne
natura esset vana, ut dicit Commentator commento 48 II
Phisicorum. Sed quidquid sit de Aristotele, dico quod
non sequitur apud nos, quoniam si Deus fecisset voluntatem
peccabilem ut peccaret, argumentum concluderet; sed non
fecit peccabilem ut peccaret, sed fecit peccabilem ut cum
posset peccare non peccaret, ad maiorem perfectionem sui,
ut dicitur de viro iusto «qui cum potuit transgredi non est
transgressus
». Et cum iterum firmabatur: quoniam qui-
libet peccat
; huic dicitur quod non, saltem mortaliter; pec-
cata autem venialia non sunt in potestate nostra neque pro-
prie fiunt secundum electionem; neque quilibet homo


pagina successiva »
 
p. 375