BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Thyrsi » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 36

Pomponazzi, Pietro

De fato


Et quamquam divus Thomas in prima parte Summae,
in articulo 6° centesimae decimae quintae quaestionis op-
positum huius asserat, mihi tamen videtur non recte sentire,
et quod eius ratio per quam movetur ad oppositum sit nedum
frivola, immo et manifeste falsa. Dicit enim quod multa in
universo accidentaliter fiunt et sunt per accidens. Ast quae
eiusmodi sunt, non habent causam per se, ut dicitur VI
Metaphysicae. Si autem talia, scilicet quae per accidens
fiunt, necessario fierent, haberent causam per se: nam quod
est necessarium, per se est; et sic essent per se et non
per se.
Haec autem ratio multipliciter videtur peccare. Nam
manifestum est necessarium esse multa esse per accidens
in universo. Non enim, esset universum nisi et talia
essent: ens namque dividitur in ens per se et in ens per
accidens; quare et causa consimiliter dividitur, ut dici-
tur II Physicorum. Cum hoc igitur quod aliquid de neces-
sitate fiat, stat quod ipsum sit per accidens. Amplius,
ut etiam ipsemet Thomas multotiens dicit: quod est per
accidens in ordine ad aliqua, nihil prohibet esse per se in
ordine ad alia. Nam etsi respectu causarum particularium sit
per accidens, in ordine tamen ad causas universales, utpote
ad caelum et intelligentias, est per se, a quibus est princi-
pium necessitatis et quorum ratione dicitur effectus neces-
sarius.


pagina successiva »
 
p. 36