BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sophista » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 390

Pomponazzi, Pietro

De fato


ergo determinatio Dei non potest immutari, ita et per ipsum
determinatum immutari non potest.
Quare quodcunque erit, inevitabiliter erit; quod si
quodcunque erit inevitabiliter erit, et inevitabiliter erit quo-
niam sic determinavit esse (sua enim scientia est causa rei
et non res causa scientiae), et non potest esse quin sic deter-
minaverit, neque aliter determinare potest, ergo Deus non
contingenter agit. Si enim determinatissime agit et sua
determinatio variari non possit, inintelligibile est quod con-
tingenter agat; si nanque aliquod contingenter agit, potest
agere et potest non agere. Si tale autem agens est
voluntarium, alia determinatio voluntatis concurrit ad pro-
ductionem partis affirmativae et altera partis negativae, ut
de se notum est. Igitur vel nondum determinavit se ad ali-
quam partium, vel se determinavit; si nondum se determi-
navit sed determinabit quoniam unum producet, ergo mu-
tatio est in eo, nam de indeterminato factum est determina-
tum; si vero determinavit se et potest in alterum, potest
igitur variare determinationem quam habet. Si igitur
Deus contingenter agit, potest agere et potest non agere; si
ergo unum illorum aget, aut igitur nunc est determinatus,
aut non. Si non, et determinabitur, ergo mutabitur ex non
determinato in determinatum; si vero nunc est determinatus
ad unum, et potest etiam agere alterum, non potest autem
illud agere nisi se determinet ad illud, ergo potest ad illud
alterum se determinare; et iam actu est determinatus ad
unum, et una determinatio non stat cum altera, quoniam
actus sunt incompossibiles; ergo potest amittere hanc
determinationem et aliam acquirere, ergo potest variari.
Sed hoc est impossibile; ergo impossibile est Deum contin-
genter agere.


pagina successiva »
 
p. 390