BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Gn » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 393

Pomponazzi, Pietro

De fato


concesserit, videlicet quod si Deus de necessitate agit, omnia
inevitabiliter eveniunt, non tamen hac ratione ductus fuit,
fit patet videnti eum. Mihi autem videtur nostra deductio
esse manifesta. Redeundo ergo ad propositum, Aristo-
teles non concedit quod Deus immediate pro diversis tem-
poribus potest facere opposita sic quod aliud non praesup-
ponat; nos vero tenemus oppositum de facto, quoniam
mundum initiavit, et mundum finiet, quantum ad hunc
ordinem. Neque ratio Aristotelis ulla est; quoniam voluntas
nostra potest, quanto magis Deus.
Si vero loquamur secundo modo, scilicet quod pro
eodem tempore potest Deus divisive utrunque opposi-
torum producere, quanquam voluntas nostra hoc possit ut
manifestum videtur, tamen non praeiudicando veritati et me
subiiciendo determinationi sanctae Romanae Ecclesiae dico


pagina successiva »
 
p. 393