BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Historia animalium » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 401

Pomponazzi, Pietro

De fato


Deo; dicitur enim fieri variationem quando habet unum et
postea illud non habet, sed habita una determinatione
apud Deum, semper illa remanet.
Sed istud videtur ex toto falsum. Primo quidem
quia in aeternitate nihil prius, nihil posterius, ut patet per
diffinitionem datam a Boetio in V De Consolatione; ponitur
enim quod sit tota simul; responsio autem asserit quod ante
determinationem potuit aliam habere determinationem.
Amplius quoniam si Deus prius potuit determinare quam
determinavit, ergo in Deo in illo priori erat indeterminatio;
sed indeterminatio imperfectionem includit; ergo in Deo
caderet imperfectio et sic non esset Deus. Praeterea
quanquam Deus, per responsionem, habita una determina-
tione eam non possit relinquere, prius tamen quam habet
illam determinationem potest habere illam et oppositam;
verum hoc non videtur posse intelligi absque variatione;
si enim possum sedere et non sedere, videtur quod in na-
tura mea non sit determinatio, et per consequens varietas.
Quod et confirmatur: Quoniam si Deus prius
potuit aliter determinare quam determinaverit, aut igitur
erat in illo priori determinatus quam determinationem vel-
let, aut non; si erat determinatus, ut puta ad A determina-
tionem, non potuit determinari ad oppositum nisi mutasset
priorem determinationem, quod est impossibile; si vero in
illo priori erat indeterminatus et postea se determinavit,
ex indeterminato factus est determinatus, quod etiam vi-
detur impossibile.
Iuxta hoc consequenter quaeritur: An Deus potest
aliqua facere quae tamen non faciet? Et communiter Theo-


pagina successiva »
 
p. 401