BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Berlinghieri, Francesco - Geographia » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 402

Pomponazzi, Pietro

De fato


logi tenent quod sic; immo et Marsilius Ficinus hoc ascribit
Platoni. Verum hoc non videtur esse possibile. Quoniam
si Deus nihil facit quod non determinet facere, nihil etiam
potest facere nisi possit et illud determinate facere; aliter
enim aliquid fieret a Deo de quo Deus non haberet determi-
nationem, quandoquidem potest fieri aliquod ex datis sine
determinatione. Si igitur potest habere determinatio-
nem quam non habet, Deus non est actus purissimus,
quoniam non habet quicquid potest habere. Quod autem
illam non habeat, patet; quoniam per data hoc nunquam
fiet, ergo Deus non determinavit hoc fieri; ex opposito enim
sequitur oppositum: si enim determinasset, fieret. Non igitur
Deus habet illam determinationem. Unde, ut mihi
videtur, Aristoteles fortassis videns istas rationes absolute
dixit: in Deo non differt esse a posse, neque quantum ad
essentiam, neque quantum ad posse facere. Quare quod facit
potest, et quod potest facit; aliter enim in Deo caderet
imperfectio, quemadmodum deductum est.


pagina successiva »
 
p. 402